

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 22: Versus 28
Permansistis mecum.Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono coepto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Paternomen quod est super omne nomen[Phil. 3.]: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad aeternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando haec loquebatur Dominus.